EGENORUM Jura

EGENORUM Jura
EGENORUM Jura
ap??? Hebraeos olim insignia fuêre. Eorum enim, quae illis ex lege sacra debebantur, genus faciunt septuplex. Primum est Angulus segetis. II. Spicilegium. III. Racematio. IV. Acini decidui. V. Quod per oblivionem relictum. VI. Decima pauperis, et VII. Eleemosyna: quae cuncta nomine Munerum, quae pauperibus danda, veniebant. Xenodochia vero primus in ea gente Hyrcanus instituisse legitur, apud Hegesipp. l. 1. c. 1. Unde de illo Ioseph. Antiqq. l. 13. c. 16. Πρῶτος λ᾿ουδαίων ξενοτροφεῖν ἤρξατο. Insuper instituti sunt qualibet in urbe ac oppido Exactores Eleemosynae, quemadmodum apud Christianos fieri videmus, qui hebdomadatim seu a vespera Sabbathi in vesperam eo nomine diligentius colligerent erogarentque nummos, alimentaid genus alia. Reponebant autem hi nummos in arca, alimenta vero in scutella: Collectam dein eleemosynam, (quae si non talis esse, qualis foro placeret: sub plagarum poena, exigebatur) erogabant et de aliorum quoque inopia, atque erogationis modo, decernebant, v g. Qui haberet (vesperâ Sabbathi) duo prandia, ei non licuit ex scutella erogari. Qui habuerit quatuordecim, ei non licebat erogari ex arca, non sc. in alimenta, etc. Quousque vero haec iura extenderentur ad egenos Gentiles, ut et alia in hanc rem, vide apud Ioh. Selden. de Iure N. et Gent. iuxta Disciplin. Hebraeor. l. 6. c. 6. plura infra, ubi de Paupertate.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”